Acts 15

. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui haec dicebant. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judaea, etc., usque ad ad fidem venisse probatur. . ID. Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quae fidei sunt necessaria. ID. Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus praedicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum praedicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono. . CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim haec non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt. . Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro. etc. CHRYS. Hic erat episcopus Ecclesiae Hierosolymitanae, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus. . etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis. RAB. Umbra legis, quae traditionibus Pharisaeorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judaei, sed etiam gentes nomen ejus requirant. ID. Secundum illud: Num. 6.; et alibi: Psal. 98., etc. Pro futuro, more prophetico. . RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Ezech. 4.. Hoc praeceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant. . ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos. Apostolorum communis titulus praeponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur. In Graeco: . Id est placuit. Qui arbiter suae potestatis, ubi vult spirat, et quae vult loquitur. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. RAB. Haec necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quae vobis fieri non vultis, alii ne faciatis. etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum. . RAB. Materia est futuri sermonis: . Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quae juste non fit. Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabae, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit. RAB. Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabae. Fuit enim in hoc divinum consilium. .
Copyright information for VulgGlossa